[80]
quid ergo est1 quo tamen2
accusator inopia argumentorum confugerit3? eius modi tempus erat'
inquit 'ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter
multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.' interdum4
mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio
perfundere5, accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti.
quid ais? volgo occidebantur? per quos et a quibus? nonne6 cogitas te
a sectoribus huc adductum esse? quid postea? nescimus per ista
tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.