[79]
nunc, Eruci, ad te venio. conveniat mihi tecum necesse est, si ad
hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod
negas, aut per aliquos liberos aut servos. liberosne? quos neque ut
convenire1 potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per
quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. ego contra
ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse
quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de
praediis umquam temere discesserit. restare tibi videbatur
servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris
suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis 'eius modi ut
non modo ab hoc crimen2 resilire videas verum omnem suspicionem
in vosmet ipsos recidere intellegas.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.