[76]
verum haec missa facio; illud quaero, is homo qui1 ut tute dicis,
numquam inter homines fuerit2, per quos homines hoc tantum
facinus, tam occultum3, absens praesertim, conficere potuerit. multa
sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus
si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius
occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit
alicui sicario qui Romae noverat neminem. arcessivit4
aliquem5. quem6 aut7 quando? nuntium misit. quem aut ad quem?
pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. nihil horum ne confingi
quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.