[60]
respirare visus est quod non alius potius diceret. coepi dicere.
Vsque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante
quam Chrysogonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo
se erexit, mirari visus est. intellexi quid cum pepugisset1. iterum ac
tertio nominavi. postea homines cursare ultro et citro non
destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse2 aliquem in civitate3
qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque
ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime
societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter
attendere, populo rem indignam videri.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.