[51]
neque ego haec eo profero quo conferenda sint
cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur1, cum
apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni
tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris
quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint2,
ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri3
adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri
gratius aut sibi iucundius aut re
vera honestius facere posset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.