[50]
ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses1
cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. etenim qui
praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem
sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem
turpissimum atque inhonestissimum iudicares. at hercule maiores
nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant
itaque ex minima tenuissimaque re publica2 maximam et florentissimam
nobis reliquerunt. suos enim agros studiose colebant, non
alienos cupide appetebant; quibus rebus et agris et urbibus et
nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani
nomen auxerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.