[47]
'quid ad istas ineptias
abis?' inquies. quasi vero mihi difficile sit quamvis multos
nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos
qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas1 adsiduos esse cupiunt.
verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit
velintne ei sese nominari, et2 nemo vobis magis notus futurus sit
quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc3 ego
comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti4 nominem. etenim
haec conficta arbitror esse a poetis5 ut effictos nostros mores in alienis
personis expressamque imaginem6 vitae cotidianae videremus7.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.