[149]
quae domi gerenda sunt, ea per
Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem M.1 Messala2, ut videtis,
iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac3 roboris haberet, ipse pro
Sex. Roscio diceret. quoniam ad dicendum impedimento est aetas et
pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa
cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate,
diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis
iudicum permitteretur. nimirum, iudices, pro hac nobilitate
pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res est ut ei4 nobiles
restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam
videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui
quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere;
quod si omnes qui eodem loco nati sunt5 facerent, et res publica ex
illis et ipsi ex invidia minus laborarent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.