[124]
venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine
tota societas latuit1; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque
quo modo taceam reperire possum. si enim taceo, vel maximam
partem2 relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad
me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se3 putent. tametsi ita
se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil
magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis
est. bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus4.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.