[33]
hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C.
Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque
insaniunt insanissimum. is cum curasset in funere C. Mari ut Q.
Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae
civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque
plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet,
diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. cum
ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro
dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt
hominem, ut erat furiosus, respondisse: 'quod non totum telum
corpore recepisset.' quo populus Romanus nihil vidit indignius nisi
eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus1 perdiderit
et adflixerit; quos quia servare per compositionem2 volebat, ipse ab
eis interemptus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.