[27]
quod hic
simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam
confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam1, quam
honoris causa nomino, contulit, qua2 pater usus erat plurimum; in
qua muliere, iudices, etiam3 nunc, id quod omnes semper
existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent.
ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis,
fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique
oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. eius virtute,
fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in
proscriptos referretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.