[30]
venit Romam Quinctius, vadimonium sistit.
iste, homo
acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et
sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad
potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat
ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula:
“quod ab eo petat quoivs ex edicto praetoris bona dies
xxx possessa sint”. non recusabat Quinctius quin ita satis
dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. decernit—
quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc
ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere
potuit—sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio
facere: “si bona sua ex edicto P. Burrieni praetoris dies
xxx possessa non essent”. recusabant qui aderant tum
Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut
uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse
famam alterius in iudicium venire.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.