[71]
quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas,
quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia
magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret,
quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque
magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium
redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non
denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa,
verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. de re
pecuniaria cupio contendere.—'non licet.'—at ea
controversia est.—'nihil ad me attinet; causam capitis dicas
oportet.'—accusa ubi ita necesse est.—'non,' inquit,
'nisi tu ante novo modo priore loco dixeris.'—dicendum
necessario est.—'praestituentur horae ad arbitrium
nostrum, iudex ipse coercebitur.'—
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.