previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit. [2] novum in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia intercessio armis votaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis armis esset restituta. [3] Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen intercessionem liberam reliquisse; [4] Pompeium, qui amissa restituisse videatur bona, etiam, quae ante habuerint, ademisse. [5] quotienscumque sit decretum, darent operam magistratus, nequid res publica detrimenti caperet, qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus, factum in perniciosis legibus, in vi tribunicia, in secessione populi, templis [6] locisque editioribus occupatis; atque haec superioris aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum casibus docet. quarum rerum illo tempore nihil factum, ne cogitatum quidem nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta. [7] hortatur, cuius imperatoris ductu viiii annis rem publicam felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis defendant. [8] conclamant legionis xiii, quae aderat, militeshanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerantsese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Duncan, 1856)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: