This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortis faciunt, paucisque deiectis [2] reliquos sese convertere cogunt. submotis sub murum cohortibus ac nonnulla parte propter terrorem in oppidum compulsis facilis est nostris receptus datus. [3] equitatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat, tamen summa in iugum virtute conititur, atque inter duas acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat. ita vario [4] certamine pugnatum est. nostri in primo congressu circiter lxx ceciderunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis xiiii, qui propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat; vulnerantur [5] amplius dc. ex Afranianis interficiuntur T. Caecilius, primi pili centurio, et praeter eum centuriones iiii, milites amplius cc.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.