previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ALTER PROLOGUS.

Prologus

Orator ad vos venio ornatu prologi:

Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senem

Liceat quo iure sum usus adolescentior;

Novas qui exactas feci ut inveterascerent,

5Ne cum poeta scriptura evanesceret.

In his quas primum Caecili didici novas

Partim sum earum exactus, partim vix steti.

Quia scibam dubiam fortunam esse scenicam,

Spe incerta certum mihi laborem sustuli.

10Easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem

Novas studiose, ne ilium ab studio abducerem.

Perfeci ut spectarentur. Ubi sunt cognitae,

Placitae sunt. Ita poetam restitui in locum

Prope iam remotum iniuria adversarium

15Ab studio atque ab labore atque arte musica.

Quod si scripturam sprevissem in praesentia,

Et in deterrendo voluissem operam sumere,

Ut in otio esset potius quam in negotio,

Deterruissem facile ne alias scriberet.

20Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.

Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium

Numquam agere licitum est; ita eam oppressit calamitas.

Eam calamitatem vestra intelligentia

Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.

25Quum primum eam agere coepi, pugilum gloria,

Funambuli eodem accessit expectatio:

Comitum conventus, strepitus, clamor mulierum

Fecere ut ante tempus exirem foras.

Vetere in nova coepi uti consuetudine,

30In experiendo ut essem: refero denuo

Primo actu placeo; quum interea rumor venit

Datum iri gladiatores; populus convolat:

Tumultuantur, clamant, pugnant de loco:

Ego interea meum non potui tutari locum.

35Nunc turba nulla est: otium et silentium est:

Agendi tempus mihi datum est: vobis datur

Potestas condecorandi ludos scenicos.

Nolite sinere per vos artem musicam

Recidere ad paucos: facite ut vestra auctoritas

40Meae auctoritati fautrix adiutrixque sit.

Si numquam avare pretium statui arti meae,

Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,

Quam maxime servire vestris commodis,

Sinite impetrare me, qui in tutelam meam

45Studium suum et se in vestram commisit fidem,

Ne cun circumventum inique iniqui irrideant.

Mea causa causam hanc accipite, et date silentium,

Ut libeat scribere aliis, mihique ut discere

Novas expediat posthac pretio emtas meo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: