previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


NAUSISTRATA. CHREMES. PHORMIO. DEMIPHO.

Na.

Quis nominat me?

Ch.
Hem.

Na.
Quid istuc turbae est, obsecro,

Mi vir?

Ph.
Ehem, quid nunc obstipuisti?

Na.
Quis hic homo est?

Non mihi respondes?

Ph.
Hicine ut tibi respondeat,

Qui hercle ubi sit nescit?

Ch.
Cave isti quicquam creduas.

Ph.

5Abi, tange: si non totus friget, me enica.

Ch.

Nihil est.

Na.
Quid ergo est? quid istic narrat?

Ph.
Iam scies:

Ausculta.

Ch.
Pergin credere?

Na.
Quid ego, obsecro,

Huic credam qui nihil dixit?

Ph.
Delirat miser

Timore.

Na.
Non pol temere est quod tu tam times.

Ch.

10Ego timeo?

Ph.
Recte sane: quando nihil times,

Et hoc nihil est quod ego dico, tu narra.

De.
Scelus!

Tibi narret?

Ph.
Eho tu, factum est abs te sedulo

Pro fratre.

Na.
Mi vir, non mihi narras?

Ch.
At----

Na.
Quid, "at?"

Ch.

Non opus est dicto.

Ph.
Tibi quidem: at scito huic opus est.

15In Lemno--

Ch.
Hem, quid ais?

De.
Non taces?

Ph.
clam te--

Ch.
Hei mihi.

Ph.

Uxorem duxit.

Na.
Mi homo, Di melius duint.

Ph.

Sic factum est.

Na.
Perii misera.

Ph.
Et inde filiam

Suscepit iam unam, dum tu dormis.

Ch.
Quid agimus?

Na.

Pro Di immortales, facinus indignum, et malum.

Ph.

20Hoc actum est.

Na.
An quicquam hodie est factum indignius?

Qui mihi ubi ad uxores ventum est tum fiunt senes.

Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui.

Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae

Lemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?

De.

25Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego;

Sed ea quill sit ignoscenda.

Ph.
Verba fiunt mortuo.

De.

Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo.

Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam

Eam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit.

30Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus.

Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.

Na.

Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier.

Sed quid sperem? aetate porro minus peccaturum putem?

Iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.

35An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho?

Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore?

Ph.

Exsequias Chremeti quibus est commodum ire hem tempus est.

Sic dabo: age nunc, age, Phormionem qui volet lacessito.

Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio.

40Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi:

Habet haec ei quod dum vivat usque ad aurem ogganniat.

Na.

At meo merito, credo: quid ego nunc commemorem, Demipho,

Singulatim qualis ego in hunc fuerim?

De.
Novi aeque omnia

Tecum.

Na.
Meritone hoc meo videtur factum?

De.
Minime gentium;

45Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest,

Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius?

Ph.

Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.

Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi.

Na.
Quid est?

Ph.

Ego minas triginta per fallaciam ab illo abstuli;

50Eas dedi tuo gnato; is pro sua amica lenoni dedit.

Ch.

Hem, quid ais?

Na.
Adeone hoc indignum tibi videtur, filius

Homo adolescens si habet unam amicam, tu uxores duas?

Nihil pudere! Quo ore illum obiurgabis? responde mihi.

De.

Faciet ut voles.

Na.
Immo, ut meam iam scias sententiam,

55Neque ego ignosco neque promitto quicquam; neque respondeo,

Prius quam gnatum video: eius iudicio permitto omnia;

Quod is iubebit, faciam.

Ph.
Mulier sapiens es, Nausistrata.

Na.

Satin tibi est Chreme?

Ch.
Immo vero pulchre discedo et probe,

Et praeter spem.

Na.
Tu tuum nomen die quod est.

Ph.
Mihin? Phormio:

60Vestrae familiae hercle amicus, et tuo summus Phaedriae.

Na.

Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero et quae voles

Faciamque et dicam.

Ph.
Benigne dicis.

Na.
Pol meritum est tuum.

Ph.

Vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,

Et quod tuo viro oculi doleant?

Na.
Cupio.

Ph.
Me ad coenam voca.

Na.

65Pol vero voco.

De.
Eamus intro hinc.

Ch.
Fiat: sed ubi est Phaedria,

Iudex noster?

Ph.
Iam hic faxo aderit.

Om.
Vos valete et plaudite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: