This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
DEMIPHO. GETA.
De.
Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat,
Accipere ab illo iniuriam? etiam argentum est ultro obiectum,
5Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.
Ge.
Planissime.
De.
His nunc praemium est qui recta prava faciunt.
Ge.
Verissime.
De.
Ut stultissime quidem illi rem gesserimus.
Ge.
Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat.
De.
Etiamne id dubium est?
Ge.
Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum.
De.
10Hem, mutet autem?
Ge.
Nescio: verum "si forte" dico.
De.
Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam,
Cum ista ut loquatur: tu, Geta, abi prae; nuntia hanc venturam.
Ge.
Argentum inventum est Phaedriae: de iurgio siletur.
Provisum est ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
15Quid fict? in eodem luto haesitas: versura solves,
Geta. Praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
Nisi prospicis. Nunc hinc domum ibo, ac Phanium edocebo
Ne quid vereatur Phormionem aut eius orationem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.