This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
DEMIPHO. CHREMES.
De.
Quid qua profectus causa hinc es Lemnum, Chreme,
Adduxtin tecum filiam?
Ch.
Non.
De.
Quid ita non?
Ch.
Postquam videt me eius mater esse hic diutius,
Simul autem non manebat aetas virginis
5Neam negligentiam, ipsam cum omni familia
Ad me profectam esse aibant.
De.
Quid illic tam diu,
Quaeso, igitur commorabare, ubi id audiveras?
Ch.
Pol me detinuit morbus.
De.
Unlde? aut qui?
Ch.
Rogas?
Senectus ipsa est morbus; sed venisse eas
10Salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.
De.
Quid gnato obtigerit me absente audistin, Chreme?
Ch.
Quod quidem me factum consili incertum facit;
Nam hanc conditionem si cui tulero extrario,
Quo pacto aut unde mihi sit dicendum ordine est.
15Te mihi fidelem ess aeque atque egomet sum mihi
Scibam: ille, si me alienus affinem volet,
Tacebit dum intercedet familiaritas;
Sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet:
Vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea;
20Quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
Id restat; nam ego meorum solus sum meus.
De.
Scio ita esse; et istaec mihi res sollicitudini est:
Neque defetiscar usque adeo experirier,
Donec tibi id quod pollicitus sum effecero.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.