previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


PHAEDRIA. DORIO. ANTIPHO. GETA.

Ph.

Dorio, audi,

Obsecro.

Do.
Non audio.

Ph.
Parumper.

Do.
Quin omitte me.

Ph.

Audi quod dicam.

Do.
At enim taedet iam audire eadem millies.

Ph.

At nunc dicam quod libenter audias.

Do.
Loquere, audio.

Ph.

5Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis?

Do.

Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi.

An.

Hei, metuo lenonem ne quid--suo suat capiti.

Ge.
Idem ego metuo.

Ph.

Non mihi credis?

Do.
Hariolare.

Ph.
Sin fidem do.

Do.
Fabulae.

Ph.

Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices.

Do.
Logi.

Ph.

10Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est.

Do.
Somnia.

Ph.

Experire; non est longum.

Do.
Cantilenam eandem canis.

Ph.

Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu--

Do.
Garri modo.

Ph.

Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili

Ut neque misericordia neque precibus molliri queas?

Do.

15Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria,

Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis?

An.

Miseritum est.

Ph.
Hei veris vincor.

Ge.
Quam uterque est similis sui.

Ph

Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine,

Tum hoc esse mihi obiectum malum!

An.
Ah, quid istuc autem est, Phaedria?

Ph.

20O fortunatissime Antipho.

An.
Egone?

Ph.
Cui quod amas domi est;

Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo.

An.

Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum.

Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio.

Do.

Ipsum istuc mihi in hoc est.

An.
Heia, ne parum leno sies.

25Numquid hic confecit?

Ph.
Hicine? quod homo inhumanissimus:

Pamphilam meam vendidit.

Ge.
Quid? vendidit?

An.
Aine "vendidit?"

Ph.

Vendidit.

Do.
Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo!

Ph.

Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem,

Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.

30Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.

Do.

Obtundis.

An.
Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine:

Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit.

Do.

Verba istaec sunt.

An.
Pamphilamne hac urbe privari sines?

Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?

Do.

35Neque ego, neque tu.

Ge.
Di tibi omnes id quod es dignus duint.

Do.

Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli

Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec,

Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus.

An.

Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies

40Quam ad dares huic praestituta.

Ph.
Factum.

Do.
Num ego istuc nego?

An.

Iam ea praeteriit?

Do.
Non; verum haec ei antecessit.

An.
Non pudet

Vanitatis?

Do.
Minime, dum ob rem.

Ge.
Sterquilinium.

Ph.
Dorio,

Itane tandem facere oportet?

Do.
Sic sum: si placeo, utere.

An.

Sicine hunc decipis?

Do.
Immo enimvero, Antipho, hic me decipit:

45Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi.

Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui.

Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi

Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria,

Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: