This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
DAVUS.
Amicus summus meus et popularis Geta
Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula
Iampridem apud me reliquum pauxillulum
Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero.
5Nam herilem filium eius duxisse audio
Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur.
Quam inique comparatum est hi qui minus habent
Ut semiper aliquid addant divitioribus.
Quod ille unciatim vix de demenso suo,
10Suum defrudans genium, comparsit miser,
Id illa universum abripiet, haud existimans
Quanto labore partum. Porro autem Geta
Ferietur alio munere, ubi hera pepererit;
Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies;
15Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet:
Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.