previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


THRASO. GNATHO. PARMENO.

Th.

Magnas vero agere gratias Thais mihi?

Gn.

Ingentes.

Th.
Ain tu? laeta est?

Gn.
Non tam ipso quidem

Dono quam abs te datum esse: id vero serio

Triumphat.

Pa.
Huc proviso ut, ubi tempus siet,

5Deducam: sed eccum militem.

Th.
Est istuc datum

Profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.

Gn.

Adverti hercle animum.

Th.
Vel rex semper maximas

Mihi agebat quidquid feceram; aliis non item.

Gn.

Labore alieno magnam partam gloriam

10Verbis saepe in se transmovet qui habet salem,

Quod in te est.

Th.
Habes.

Gn.
Rex te ergo in oculis--

Th.
Scilicet.

Gn.

Gestare.

Th.
Vero: credere omnem exercitum,

Consilia.

Gn.
Mirum.

Th.
Tum sicubi eum satietas

Hominum, aut negoti si quando odium ceperat,

15Requiescere ubi volebat, quasi--nostin?

Gn.
Scio:

Quasi ubi illam exspueret iniseriam ex animo.

Th.
Tenes.

Tum me convivam solum abducebat sibi.

Gn.
Hui!

Regem elegantem narras.

Th.
Immo sic homo est

Perpaucorum hominum.

Gn.
Immo nullorum arbitror,

20Si tecum vivit.

Th.
Invidere omnes mihi;

Mordere clanculum: ego non flocci pendere.

Illi invidere misere: verum unus tamen

Impense, elephantis quem Indicis praefecerat.

Is ubi molestus magis est, "Quaeso," inquam, "Strato,

25Eone es ferox quia habes imperium in belluas?"

Gn.

Pulchre mehercle dictum, et sapienter. Papae!

Iugularas hominem. Quid ille?

Th.
Mutus ilico.

Gn.

Quidni esset?

Pa.
Di vestram fidem! hominem perditum

Miserumque, et ilium sacrilegum.

Th.
Quid illud Gnatho

30Quo pacto Rhodium tetigerim in convivio,

Numquam tibi dixi?

Gn.
Numquamn: sed narra, obsecro.

Plus millies audivi.

Th.
Una in convivio

Erat hic quem dico Rhodius adolescentulus.

Forte habui scortum: coepit ad id alludere,

35Et me irridere. "Quid agis," inquam, "homo impudens?

Lepus es, et pulpamentum quaeris?"

Gn.
Ha, ha, he.

Th.

Quid est?

Gn.
Facete, lepide, laute; nihil supra.

Tuumne, obsecro te, hoc dictum erat? vetus credidi.

Th.

Audieras?

Gn.
Saepe; et fertur in primis.

Th.
Meum est.

Gn.

40Dolet dictum imprudenti adolescenti et libero.

Pa.

At te Di perdant.

Gn.
Quid ille, quaeso?

Th.
Perditus.

Risu omnes qui aderant emoriri: denique

Metuebant omnes iam me.

Gn.
Non iniuria.

Th.

Sed heus tu, purgone ego me de istac Thaidi,

45Quod ear me amare suspicata est?

Gn.
Nihil minus.

Immo auge magis suspicionem.

Th.
Cur?

Gn.
Rogas?

Scin? si quando illa mentionem Phaedriae

Facit, aut si laudat, te ut male urat.

Th.
Sentio.

Gn.

Id ut ne fiat haec res sola est remedio.

50Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam

Continuo: si quando illa dicet, "Phaedriam

Commissatum intromittamus:" tu, "Pamphilam

Cantatum provocemus." Si laudabit haec

Illius formam, tu huius contra. Denique

55Par pro pari referto, quod eam mordeat.

Th.

Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.

Gn.

Quando illud quod tu das exspectat atque amat,

Iam dudum te amat, iam dudum illi facile fit

Quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit

60Fructum ne quando iratus tu alio conferas.

Th.

Bene dixti: at mihi istuc non in mentem venerat.

Gn.

Ridiculum: non enim cogitaras: caeterum

Idem hoc tute melius quanto invenisses Thraso!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: