This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
MENEDEMUS. CHIREMES. CLITIPHO. SOSTRATA.
Me.
Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adolescentulum,
Nimisque inhumane. Exeo ergo ut pace conciliem. Optime
Ipsos video.
Ch.
Ehenm, Menedeme, cur non arcessi iubes
Filiam, et quod dotis dixi firmas?
So.
Mli vir, te obsecro
5Ne facias.
Cl.
Pater, obsecro ut mihi ignoscas.
Me.
Da veniam, Chreme:
Sine te exoret.
Ch.
Egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?
Non faciam.
Me.
At id nos non sinemus.
Cl.
Si me vivum vis, pater,
Ignosce.
So.
Age, Chreme mi.
Me.
Age quaeso ne tam offirma te, Chreme.
Ch.
Quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.
Me.
10Facis ut te decet.
Ch.
Ea lege hoc adeo faciam; si facit
Quod ego hunc aequum censeo.
Cl.
Pater, omnia faciane: impera.
Ch.
Uxorem ut ducas.
Cl.
Pater!
Ch.
Nihil audio.
Me.
Ad me recipio:
Faciet.
Ch.
Nihil etiam audio ipsum.
Cl.
Perii!
So.
An dubitas, Clitipho?
Ch.
Immo utrum vult.
Me.
Faciet omnia.
So.
Haec dum incipias gravia sunt,
15Dunique ignores: ubi cognoris, facilia.
Cl.
Faciam, pater.
So.
Gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam quam tu facile ames;
Filiam Phanocratae nostri.
Cl.
Rufamne illam virginem,
Caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater.
Ch.
Heia, ut elegans est! credas animuin ibi csse.
So.
Aliam dabo.
Cl.
20Quid istic? quandoquidem ducenda est, egomet habeo propemodum
Quam volo.
So.
Nunc laudo te, gnate.
Cl.
Archonidi huius filiam.
So.
Perplacet.
Cl.
Pater, hoc nunc restat.
Ch.
Quid?
Cl.
Syro ignoscas volo
Quae mea causa fecit.
Ch.
Fiat.
Om
Vos valete, et plaudite!
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.