This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
SOSTRATA. CHREMES.
So.
Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali:
Idque adeo miror quomodo
Tam ineptum quicquam tibi in mentem venire, mi vir, potuerit.
Ch.
Oh, pergin mulier esse? Nullamne ego rem unqualm in vita mea
5Volui quin tu in ea re mihi fueris adversatrix, Sostrata?
At si rogitem iam, quid est quod peccem, aut quamobrem hoc faciam, nescias:
In qua re nunc tam confidenter restas, stulta.
So.
Ego nescio?
Ch.
Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum haec eadem oratio.
So.
Oh, iniquus es, qui me tacere de re tanta postules.
Ch.
10Non postulo: iam loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
So.
Facies?
Ch.
Verum.
So.
Non vides quantum mali ex ea re excites?
Subditum se suspicatur.
Ch.
Subditum, ain tu?
So.
Certe sic erit, inquam, mi vir.
Ch.
Confitere tuum non esse.
So.
Au obsecro te, istuc inimicis siet.
Egon confitear meum non esse filium qui sit meus?
Ch.
15Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum?
So.
Quod filia est inventa?
Ch.
Non; sed, quod magis credendum siet,
Id quod est consimilis moribus,
Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe;
Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi.
20Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
Sed ipse egreditur: quam severus ! rem cum videas, censeas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.