previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


MENEDEMUS. CHREMES.

Me.

Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio:

Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes

Hoc mihi praestat. In me quidvis harum rerum convenit

Quae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus:

5In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia.

Ch.

Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere,

Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas,

Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies.

Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro?

Me.

10Quos ais homines, Chreme, cessare?

Ch.
Ehem, Menedeme, advenis?

Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine?

Me.
Omnia.

Ch.

Quid ait?

Me.
Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.

Ch.

Ha ha he!

Me.
Quid risisti?

Ch.
Servi venere in mentem Syri

Calliditates.

Me.
Itane?

Ch.
Vultus quoque hominum fingit scelus.

Me.

15Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis?

Ch.
Id.

Me.
Idem istuc mihi

Venit in mentem.

Ch.
Veterator!

Me.
Magis, si magis noris, putes

Ita rem esse.

Ch.
Ain tu?

Me.
Quin tu ausculta.

Ch.
Mane. Hoc prius scire expeto,

Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio,

Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,

20Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argenturm ut dares.

Me.

Non.

Ch.
Quid? non? Me. Non, inquam.

Ch.
Neque ipse gnatus?

Me.
Nihil prorsus, Chreme:

Mhagis unum etiam instare ut hodie conficerentur nuptiae.

CI.

Mira narras. Quid Syrus meus? ne is quidem quicquam?

Me.
Nihil.

Ch.

Quamobrem nescio.

Me.
Equidem miror, qui alia tam plane scias.

25Sed ille tuum quoque Syrus idem mire finxit filium,

Ut ne paululum quidem subolat, esse amicam hanc Cliniae.

Ch.

Quid ais?

Me.
Mitto iam osculari atque amplexari: id nihil puto.

Ch.

Quid est, quod amplius simuletur?

Me.
Vah!

Ch.
Quid est?

Me.
Audi modo:

Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:

30Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est.

Ch.

Quid postquam hoc est factum?

Me.
Dictum factum, huc abiit Clitipho.

Ch.

Solus?

Me.
Solus.

Ch.
Timeo.

Me.
Bacchis consecuta est ilico.

Ch.

Sola?

Me.
Sola.

Ch.
Perii.

Me.
Ubi abiere intro, operuere ostium.

Ch.
Hem,

Clinia haec fieri videbat?

Me.
Quidni? mecum una simul.

Ch.

35Fili est amica Bacchis, MIenedeme. Occidi.

Me.

Quamobrem?

Ch.
Deceml dierum vix mihi est familia.

Ife.

Quid? istuc times quod ille operam amico dat suo?

Ch.

Immo quod amicae.

Me.
Si dat.

Ch.
An dubium id tibi est?

Quemquamne animo tam communi esse, aut leni putas,

40Qui se vidente amicam patiatur suam?--

Me.

Quidni? quo verba facilius dentur mihi.

Ch.

Derides merito. Mihi nunc ego succeaseo.

Quot res dedere ubi possem persentiscere,

Nisi essen lapis? Quae vidi! Vae misero mihi.

45At nae illud haud inultum, si vivo, ferent:

Nam iam-

Me.
Non tu te cohibes? non te respicis?

Non tibi ego exempli satis sum?

Ch.
Prae iracundia,

Menedeme, non sum apud me.

TMe.
Tene istuc loqui?

Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare,

50Foris sapere, tibi non posse auxiliarier?

Ch.

Quid faciam?

Me.
Id quod me fecisse aiebas parum.

Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat

Tibi credere omnia, abs te petere et poscere;

Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat.

Ch.

55Immo abeat multo malo quovis gentium,

Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem:

Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus,

Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit.

Me.

Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves?

60Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamen

Post; et id ingratum.

Ch.
Ah, nescis quam doleam.

Me.
Ut libet.

Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est

Quod mavis.

Ch.
Immo et gener et affines placent.

Me.

Quid dotis dicam te dixisse filio?

65Quid obticuisti?

Ch.
Dotis?

Me.
Ita dico.

Ch.
Ah!

Me.
Chreme,

Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet.

Ch.

Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis.

Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium,

Me mea omnia bona doti dixisse illi.

Me.
Quam rem agis?

Ch.

70Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul,

Quamobrem id faciam.

Me.
Quin ego vero quamobrem id facias nescio.

Ch.

Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia

Diffluit, retulldam, redigam ut quo se vertat nesciat.

Me.

Quid agis?

Ch.
Mitte; sine me in hac re gerere mihi morem.

Me.
Sino.

75Itale vis?

Ch.
Ita.

Me.
Fiat.

Ch.
Age iam uxorem ut arcessat paret.

Hic ita ut liberos est aequum dictis confutabitur.

Sed Syrum.

Me.
Quid eum?

Ch.
Egone? si vivo, adeo exornatum dabo,

Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei;

Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat.

80Non, ita me Di ament, auderet haec facere viduae mulieri,

Quae in me fecit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: