This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.
Ch.
Ubi Clitipho nunc est?
Sy.
Eccum me, inque.
Cl.
Eccum hic tibi.
Ch.
Quid rei esset dixti huic?
Sy.
Dixi pleraque omnia.
Ch.
Cape hoc argentum ac defer.
Sy.
Hei, quid stas? lapis?
Quin accipis?
Cl.
Cedo sane.
Sy.
Sequere hac me ocius.
5Tu hic nos dum eximus interea opperibere;
Nam nihil est illic quod moremur diutius.
Ch.
Minas quidem iam decem habet a me filia,
Quas pro alimentis esse nunc duco datas:
Hasce ornamentis consequentur alterae.
10Porro haec talenta dotis adposcent duo.
Quam multa iniusta ac prava fiunt moribus !
Mihi nunc, relictis rebus, inveniendus est
Aliquis labore inventa mea cui dem bona.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.