previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


SOSTRATA. CHREMES. NUTRIX. SYRUS.

So.

Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor

Is quicum exposita est gnata.

Ch.
Quid volt sibi, Syre, haec oratio?

So.

Quid est? isne tibi videtur?

Nu
Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico

Eum esse.

So.
At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix.

Nu.
Satis.

So.

Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia:

Hic ego virum interea opperibor.

Sy.
Te vult: videas, quid velit.

Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit.

Ch.
Quid siet?

Nae, ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.

So.

Ehem mi vir.

Ch.
Ehem mea uxor.

So.
Te ipsum quaero.

Ch.
Loquere quid velis.

So.

10Primum hoc te oro ne quid credas me adversum edictuin tuum

Facere esse ausam.

Ch.
Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere?

Credo.

Sy.
Nescio quid peccati portet haec purgatio.

So.

Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere,

Si puellam parerem nolle tolli?

Ch.
Scio quid feceris:

15Sustulisti.

Sy.
Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est.

So.

Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi

Exponendam.

Ch.
O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam!

So.

Perii: quid ego feci?

Ch.
Rogitas?

So.
Si peccavi, mi Chreme,

Insciens feci.

Ch.
Id equidem ego si tu neges, certo scio

20Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia:

Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum

Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit;

Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.

At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.

25Quam bene vero abs te prospectumn est! quid voluisti? cogita.

Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime,

Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam.

Credo id cogitasti: " Quidvis satis est dum vivat modo."

Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt?

30Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet.

So.

Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro,

Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior,

Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.

Ch.

Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata,

Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est,

Qua hoc occeptum est causa loquere.

So.
Ut stultae et misere omnes sumus

Religiosae, quum exponendam do illi, de digito annulum

Detraho; et eum edico ut una cum puella exponeret;

Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.

Ch.

40Istuc recte: conservasti te atque illam.

So.
Is hic est annulus.

Ch.

Unde habes?

So.
Quam Bacchis secum adduxit adolescentulam.

Sy.
Hem!

Ch.

Quid ea narrat?

So.
Ea lavatum dum it servandum mihi dedit.

Animum non adverti primum; sed postquam aspexi, ilico

Cognovi: ad te exsilui.

Ch.
Quid nunc suspicare, aut invenis

45De illa?

So.
Nescio; nisi ut ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,

Si potis est reperiri.

Sy.
Interii: plus spei video quam volo.

Nostra est, si ita est.

Ch.
Vivitne illa cui tu dederas?

So.
Nescio.

Ch.

Quid renuntiavit olim?

So.
Fecisse id quod iusseram.

Ch.

Nomen mulieris cedo quod sit, ut quaeratur.

So.
Philtere.

Sy.

50Ipsa est: mirum ni illa salva est, et ego peril.

Ch.
Sostrata,

Sequere me intro hac.

So.
Ut praeter spem evenit. Quam timui male

Ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollenda, Chreme !

Ch.

Non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.

Nunc ita tempus est mihi ut cupiam filiam; olim nihil minus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: