previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


SYRUS. CHREMES.

Sy.

Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen

Argentum: intendenda in senem est fallacia.

Ch.

Num me fefellit hosce id struere? Videlicet

Quia Cliniae ille servus tardiusculus est,

5Idcirco huic nostro tradita est provincia.

Sy.

Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit?

Ch.
Syre.

Sy.
Hem.

Ch.

Quid tu istic?

Sy.
Recte equidem: sed te miror, Chreme,

Tam mane qui heri tantum biberis.

Ch.
Nihil nimis.

Sy.

"Nihil" narras? visa vero est, quod dici solet,

10Aquilae senectus.

Ch.
Heia.

Sy.
Mulier commoda et

Faceta haec meretrix.

Ch.
Sane, idem visa est mihi.

Sy.

Et quidem hercle forma luculenta.

Ch.
Sic satis.

Sy.

Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona:

Minimeque miror Clinia hanc si deperit.

15Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum,

Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiis

Abundet, gnatus eius profugit inopia.

Scis esse factum ut dico?

Ch.
Quid ego nesciam?

Hominem pistrino dignum.

Sy.
Quem?

Ch.
Istunc servulum

20Dico adolescentis.

Sy.
Syre, tibi timui male.

Ch.

Qui passus est id fieri.

Sy.
Quid faceret?

Ch.
Rogas?

Aliquid reperiret, fingeret fallacias,

Under esset adolescenti amicae quod daret;

Atque hunc difficilem invitum servaret senem.

Sy.

25Garris.

Ch.
Haec facta ab illo oportebat, Syre.

Sy.

Eho quaeso, laudas qui heros fallunt?

Ch.
In loco

Ego vero laudo.

Sy.
Recte sane.

Ch.
Quippe quia

Magnarum saepe id remedium aegritudinum est.

Huic iam mansisset unicus gnatus domi.

Sy.

30Iocone an serio illaec dicat, nescio;

Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis.

Ch.

Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuo

Abeat, cum tolerare huius sumtus non queat?

Nonne ad senem aliquam fabricam fingit?

Sy.
Stolidus est.

Ch.

35At te adiutare oportet adolescentuli

Causa.

Sy.
Facile equidem facere possum, si iubes:

Etenim quo pacto id fieri soleat calleo.

Ch.

Tanto hercle melior.

Sy.
Non est mentiri meum.

Ch.

Fac ergo.

Sy.
At heus tu, facitodum eadem haec memineris,

40Si quid huius simile forte aliquando evenerit,

Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.

Ch.

Non usus veniet, spero.

Sy.
Spero hercle ego quoque.

Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim:

Sed si quid, ne quid. Quae sit eius ætas vides.

45Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme,

Tractare possim.

Ch.
De istoc, quum usus venerit,

Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.

Sy.

Nunquam commodius unquam herum audivi loqui,

Nec quum male facerem crederem mihi impunius

50Licere. Quisnam a nobis egreditur foras?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: