previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHREMES. MENEDEMUS.

Ch.

Luciscit hoc iam: cesso pultare ostium

Vicini, primum ex me ut sciat sibi filium

Redisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo.

Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier

5Eius abitu, celem tam insperatum gaudium,

Cum illi pericli nihil ex indicio siet?

Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem;

Ita ut filium meum amico atque aequali suo

Video inservire, et socium esse in negotiis;

10Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.

Me.

Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias

Natus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audio

Dici, diem adimere aegritudinem hominibus:

Nam mihi quidem quotidie augescit magis

15De filio aegritudo; et quanto diutius

Abest, magis cupio tanto et magis desidero.

Ch.

Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar.

Menedeme, salve: nuntium apporto tibi,

Cuius maxime te fieri participem cupis.

Me.

20Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme?

Ch.

Valet atque vivit.

Me.
Ubinam est, quaeso?

Ch.
Apud me domi.

Me.

Meus gnatus?

Ch.
Sic est.

Me.
Venit?

Ch.
Certe.

Me.
Clinia

Meus venit?

Ch.
Dixi.

Me.
Eamus: duc me ad eum, obsecro.

Ch.

Non vult te scire se redisse etiam, et tuum

25Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet,

Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.

Me.

Non tu ei dixisti ut essem?

Ch.
Non.

Me.
Quamobrem, Chreme?

Ch.

Quia pessime istoc in te atque in illum consulis,

Si te tam leni et victo animo esse ostenderis.

Me.

30Non possum: satis iam satis pater durus fui.

Ch.
Ah!

Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis,

Aut largitate nimia, aut parsimonia.

In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.

Primum; olim potius quam paterere filium

35Commetare ad mulierculam, quae paululo

Tum erat contenta, cuique erant grata omnia,

Proterruisti hinc: ea coacta ingratiis

Postilla coepit victum vulgo quaerere.

Nunc cum sine magno intertrimento non potest

40Haberi, quidvis dare cupis: nam ut tu scias

Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,

Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem,

Oneratas veste atque auro. Satrapes si siet

Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat;

45Nedum tu possis.

Me.
Estne ea intus?

Ch.
Sit rogas?

Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibus

Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.

Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi

Quid vini absumsit! "Sic hoc," dicens; "Asperum,

50Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide."

Relevi dolia omnia, omnes serias;

Omnes sollicitos habui: atque haec una nox.

Quid te futurum censes quem assidue exedent?

Sic me Di amabunt, ut me tuarum miseritum est,

55Menedeme, fortunarum.

Me.
Faciat quod libet:

Sumat, consumat, perdat, decretum est pati,

Dum illum modo habeam mecum.

Ch.
Si certum est tibi

Sic facere, illud permagni referre arbitror,

Ut ne cientem sentiat te id sibi dare.

Me.

Quid faciam?

Ch.
Quidvis potius quam quod cogitas:

Per alium quemvis ut des; falli te sinas

Technis per servulum; etsi subsensi id quoque,

Illos ibi esse et id agere inter se clanculum.

Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt

65Consilia ad adolescentes: et tibi perdere

Talentum hoc pacto satius est quam illo minam.

Non nunc pecunia agitur; sed illud, quomodo

Minimo periclo id demus adolescentulo.

Nam si semel tuum animum ille intellexerit,

70Prius proditurum te tuam vitam, et prius

Pecuniam omnem, quam abs te amittas filium; hui,

Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris!

Tibi autem porro ut non sit suave vivere:

Nam deteriores omnes sumus licentia.

75Quodcunque inciderit in mentem volet: neque id

Putabit, pravum siet an rectum quod petet.

Tu rem perire et ipsum non poteris pati.

Dare denegaris; ibit ad illud ilico,

Quo maxime apud te se valere sentiet:

80Abiturum se abs te esse ilico minabitur.

Me.

Videre verum, atque ita uti res est, dicere.

Ch.

Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,

Dum id quaero tibi qui filium restituerem.

Me.

Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.

Ch.

85Paratus sum.

Me.
Scin quid nunc facere te volo?

Ch.

Dic.

Me.
Quod sensisti illos me incipere fallere.

Id ut maturent facere: cupio illi dare

Quod vult: cupio iam videre.

Ch.
Operam dabo.

Paulum negoti mihi obstat: Simus et Crito

90Vicini nostri hic ambigunt de finibus:

Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram

Operam daturum me, hodie non posse his dare.

Continuo hic adero.

Me.
Ita quæso. Di vestram fidem!

Ita comparatam esse hominum naturam omnium,

95Aliena ut melius videant et diiudicent

Quam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudio

Sumus praepediti nimio aut aegritudine?

Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi !

Ch.

Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.

100Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi.

A me nescio quis exit: concede hinc domum,

Ne nos inter nos congruere sentiant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: