previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CLITIPHO. CHREMES.

Cl.

Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant:

Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio:

Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.

Ch.

Quicum loquitur filius?

Cl.

5Pater adest quem volui: adibo. Pater, opportune advenis.

Ch.

Quid id est?

Cl.
Hunc Menedemum nostin nostrum vicinum?

Ch.
Probe.

Cl.

Huic filium scis esse?

Ch.
Audivi esse in Asia.

Cl.
Non est, pater:

Apud nos est.

Ch.
Quid ais?

Cl.
Advenientem, e navi egredientem, ilico

Adduxi ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia

10Fuit semper familiaritas.

Ch.
Voluptatem magnam nun tias.

Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset hodie amplius;

Ut hanc laetitiam nec opinanti primus ei obiicerem clomi:

Atque etiam nunc tempus est.

Cl.
Cave faxis : non opus est, pater.

Ch.

Quapropter?

Cl.
Quia enim incertum est etiam, quid se faciat. Modo venit;

15Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut siet suae:

Eam misere amat: propter eam haec turba atque abitio evenit.

Ch.
Scio.

Cl.

Nunc servulun ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum.

Ch.

Quid narrat?

Cl.
Quid ille? miserum se esse.

Ch.
Miserum? quem minus crederes?

Quid reliqui est quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona;

20Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias?

Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet:

Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala.

Cl.

Immo ille fuit senex importunus semper: et nunc nihil magis

Vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater.

Ch.

25Illene? sed reprimam me: nam in metu esse hunc illi est utile.

Cl.

Quid tute tecum?

Ch.
Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.

Fortasse aliquantum iniquior erat praeter eius libidinem:

Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suum?

Huncine erat aequum ex illius more, an illium ex huius vivere?

30Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae

Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis.

Scortari crebro nolunt; nolunt crebro convivarier:

Praebent exigue sumtum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.

Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,

35Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia: hoc

Scitum est; periculum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet.

Cl.

Ita credo.

Ch.
Ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid coenae siet.

Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 22
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: