previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHREMES. MYSIS. DAVUS.

Ch.

Revertor postquam quae opus fuere ad nuptias

Gnatae paravi, ut iubeam arcessi. Sed quid hoc?

Puer hercle est. Mulier tune apposuisti hunc?

My.
Ubi illic est?

Ch.

Non mihi respondes?

My.
Nusquam est: vae miserae mihi,

5Reliquit me homo atque abiit.

Da.
Di vestram fidem,

Quid turbae est apud forum? quid illic hominum litigant?

Tum annona cara est: quid dicam aliud nescio.

My.

Cur tu obsecro hic me solam?

Da.
Quae est haec fabula?

Eho Mysis, puer hic unde est? quisve huc attulit?

My.

10Satin sanus es qui me id rogites?

Da.
Quem igitur rogem?

Qui hic neminem alium videam.

Ch.
Miror unde sit.

Da.

Dictura es quod rogo?

My.
Au.

Da.
Concede ad dexteram.

My.

Deliras: non tute ipse?

Da.
Verbum si mihi

Unum praeterquam quod te rogo faxis cave.

My.

15Male dicis?

Da.
Undest? Dic clare.

My.
A nobis.

Da.
Attatae!

Mirum vero impudenter mulier si facit

Meretrix.

Ch.
Ab Andria est haec quantum intelligo.

Da.

Adeon videmur vobis esse idonei

In quibus sic illudatis?

Ch.
Veni in tempore.

Da.

20Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua:

Mane: cave quoquam ex istoc excessis loco.

My.

Di te eradicent: ita me miseram territas.

Da.

Tibi ego dico annon?

My.
Quid vis?

Da.
At etiam rogas?

Cedo cuium puerum hic apposuisti? dic mihi.

My.

25Tu nescis?

Da.
Mitte id quod scio: dic quod rogo.

My.

Vestri.

Da.
Cuius nostri?

My.
Pamphili.

Da.
Hem, quid? Pamphili?

My.

Eho, annon est?

Ch.
Recte ego semper fugi has nuptias.

Da.

O facinus animadvertendum.

My.
Quid clamitas?

Da.

Quemne ego heri vidi ad vos afferri vesperi?

My.

30O hominem audacem.

Da.
Verum. Vidi Cantharam

Suffarcinatam.

My.
Dis pol habeo gratiam

Quum in pariundo aliquot affuerunt liberae.

Da.

Ne illa illum haud novit cuius causa haec incipit.

Chremes si positum puerum ante aedes viderit

35Suam gnatam non dabit? Tanto hercle magis dabit.

Ch.

Non hercle faciet.

Da.
Nunc adeo ut tu sis sciens,

Nisi puerum tollis iam ego hunc in mediam viam

Provolvam: teque ibidem pervolvam in luto.

My.

Tu pol homo non es sobrius.

Da.
Fallacia

40Alia aliam trudit; iam susurrari audio

Civem Atticam esse hanc.

Ch.
Eho.

Da.
Coactus legibus

Eam uxorem ducet.

My.
Au obsecro an non civis est?

Ch.

Iocularium in malum insciens paene incidi.

Da.

Quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis.

45Ausculta.

Ch.
Audivi iam omnia.

Da.
Ain tu? haec omnia!

Ch.

Audivi, inquam, a principio.

Da.
Audistine obsecro? Hem

Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.

Hic est ille: non te credas Davum ludere.

My.

Me miseram: nihil pol falsi dixi mi senex.

Ch.

50Novi rem omnem: est Simo intus?

Da.
Est.

My.
Ne me attigas

Sceleste. Si pol Glycerio non omnia haec--

Da.

Eho inepta nescis quid sit actum?

My.
Quid sciam?

Da.

Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri

Ut sciret haec quae voluimus.

My.
Praediceres.

Da.

55Paullum interesse censes ex animo omnia,

Ut fert natura, facias an de industria?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: