previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


SIMO. CHREMES.

Si.

Iubeo Chremetem.

Ch.
O, te ipsum quaerebam.

Si.
Et ego te.

Ch.
Optato advenis.

Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiam

Meam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant.

Si.

Ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.

Ch.

5Ausculto: loquere quid velis.

Si.

Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme

Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul,

Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum,

Cuius tibi potestas summa servandi datur,

10Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae

Fuerant futurae fiant.

Ch.
Ah ne me obsecra:

Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.

Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam?

Si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube.

15Sed si ex ea re plus mali est quam commodi

Utrique, id oro te in commune ut consulas,

Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater.

Si.

Immo ita volo itaque postulo ut fiat Chreme:

Neque postulem abs te nisi ipsa res moneat.

Ch.
Quid est?

Si.

20Irae sunt inter Glycerium et gnatum.

Ch.
Audio.

Si.

Ita magnae ut sperem posse avelli.

Ch.
Fabulae.

Si.

Profecto sic est.

Ch.
Sic hercle ut dicam tibi:

Amantium irae amoris integratio est.

Si.

Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur,

25Dumque eius libido occlusa est contumeliis,

Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis

Reducunt animum aegrotum ad misericordiam:

Uxorem demus: spero consuetudine et

Coniugio liberali devinctum Chreme

30Dein facile ex illis sese emersurum malis.

Ch.

Tibi ita hoc videtur: at ego non posse arbitror

Neque illum hanc perpetuo habere, neque me perpeti.

Si.

Qui scis ergo istuc nisi periclum feceris?

Ch.

At istuc periclum in filia fieri grave est.

Si.

35Nempe incommoditas denique huc omnis redit:

Si eveniat quod Di prohibeant, discessio.

At si corrigitur, quot commoditates vide:

Principio amico filium restitueris;

Tibi generum firmum et filiae invenias virum.

Ch.

40Quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile,

Nolo tibi ullum commodum in me claudier.

Si.

Merito te semper maximi feci Chreme.

Ch.

Sed quid ais?

Si.
Quid?

Ch.
Qui scis eos nunc discordare inter se?

Si.

Ipsus mihi Davus qui intimus est eorum consiliis dixit;

45Et is mihi suadet nuptias quantum queam ut maturem.

Num censes faceret filium nisi sciret eadem haec velle?

Tute adeo iam eius verba audies. Heus evocate huc Davum.

Atque eccum : video ipsum foras exire.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • George W. Mooney, Commentary on Apollonius: Argonautica, 3.985
  • Cross-references to this page (1):
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, VERBS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: