previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Megaronides

Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo

potest fíeri prosus quin dos detur virgini.

Callicles

Namque hercle honeste fieri ferme non potest,

ut eam perpetiar ire in matrimonium

5sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.

Meg.

Parata dos domist; nisi expectare vis,

ut eam sine dote frater nuptum conlocet.

post adeas tute Philtonem et dotem dare

te ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris.

10verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio

te in crimen populo ponat atque infamiam;

non temere dicant te benignum virgini:

datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,

ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data

15columem te sistere illi, et detraxe autument.

nunc si opperiri vis adventum Charmidi,

perlongumst: huic ducendi interea abscesserit

lubido; atque ea condicio huic vel primaria est.

Call.

Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.

20vide si hóc utibile magis atque in rem deputas,

ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.

sed ut égo nunc adulescenti thensaurum indicem

indomito, pleno amoris ac lasciviae?

minime, minime hercle vero. nam certo scio,

25locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit;

quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat

neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.

Meg.

Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?

Call.

Dum occasio ei rei reperiatur, interim

30ab amico alicunde mutuom argentum rogem.

Meg.

Potin est ab amico alicunde exorari?

Call.
Potest.

Meg.

Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris:

mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.’

Call.

Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom.

Meg.

35Sed vide consilium, si placet.

Call.
Quid consilist?

Meg.

Scitum, ut ego opinor, consilium inveni.

Call.
Quid est?

Meg.

Homo cónducatur aliquis iam, quantum potest,

quasi sit peregrinus.

Call.
Quid is scit facere postea?

ignota facie, quae hic non visitata sit;

40mendacilocum aliquem

Call.
Quid is scit facere postea?

falsidicum, confidentem.

Call.
Quid tum postea?

Meg.

Is homo exornetur graphice in peregrinum modum;

quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia

veniat, salutem ei nuntiet verbis patris:

45illum bene gerere rem et valere et vivere,

et eum rediturum actutum; ferat epistulas

duas, éas nos consignemus, quasi sint a patre:

det alteram illi, álteram dicat tibi

dare sese velle.

Call.
Perge porro dicere.

Meg.

50Seque aurum ferre virgini dotem a patre

dicat patremque id iussisse aurum tibi dare.

tenes iam?

Call.
Propemodo, atque ausculto perlubens.

Meg.

Tum igitur demum adulescenti aurum dabis,

ubi erit locata virgo in matrimonium.

Call.

55Scite hercle sane.

Meg.
Hoc, ubi thensaurum effoderis,

suspicionem ab adulescente amoveris:

censebit aurum esse a patre allatum tibi,

tu de thensauro sumes.

Call.
Satis scite et probe;

quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet.

60sed epistulas quando opsignatas adferet,

sed quom opsignatas attulerit epistulas

nonne arbitraris eum adulescentem anuli

paterni signum novisse?

Meg.
Etiam tu taces?

sescentae ad eam rem causae possunt conligi:

65illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom.†

iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,

apud pórtitorem eas resignatas sibi

inspectasque esse. in huius modi negotio

diem sermone terere segnities merast:

70quam vis sermones possunt longi texier.

abi ad thensaurum iam confestim clanculum,

servos ancillas amove. atque audin?

Call.
Quid est?

Meg.

Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face,

nam pol tacere numquam quicquamst quod queat.

75quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves?

aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,

continuo operíto denuo; sed clanculum,

sicut praecepi; cunctos exturba aedibus.

Call.

Ita faciam.

Meg.
At énim nimis lóngo sermone utimur,

80diem conficimus quod iam properatost opus.

nihil est de signo quod vereare; me vide:

lepida est illa caúsa, ut commemoravi, dicere

apud pórtitores esse inspectas. denique

diei tempus non vides? quid illúm putas,

85natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust.

quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst,

adferre, non petere hinc se dicet.

Call.
Iam sat est.

Meg.

Ego sycophantam iam conduco de foro

epistulasque iam consignabo duas,

90eumque húc ad adulescentem meditatum probe

mittam.

Call.
Eo ego igitur intro ad officium meum.

tu istuc age.—

Meg.
Actum reddam nugacissume.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (75 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: