previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sangarinvs

Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche.

omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium.

ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.

quisquis praetéreat, comissatum volo vocari.

Stichvs
Convenit,

5dum quidem hercle quisque veniat, veniat cum vino suo.

nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. †

nosmet inter nos ministrémus monotropi.

Sang.
Hoc conviviumst

pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,

oleaeinteriplio, lupillo, comminuto crustulo.

Stich.

10Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter.

suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis

batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio:

tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.

Sang.

Age dice uter utrubi áccumbamus.

Stich.
Abi tu sane superior.

15atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido:

vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.

Sang.

Quid istuc est provinciai?

Stich.
Vtrum Fontine an Libero

imperium te inhibere mavis?

Sang.
Nimio liquido Libero.

sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo

20tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.

Stich.

Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio

cynice hic accipimur quam in lectis.

Sang.
Immo enim nímio hic dulcius.

sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?

vide, quot cyathos bibimus.

Stich.
Tot quot digiti tibi sunt in manu.

25cantio Graecast: πέντ᾽ τρία πῖν᾽ μὴ τέτταρα.

Sang.

Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.

bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.


Stich.
Bibe si bibis.

Sang.
Non mora erit apud me.

Stich.
Edepol convivi sat est,

modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.

Stich.

30Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes.

Sa.

Nimis vellem aliquid pulpamenti.

St.
Si horum, quae adsunt, paenitet,

nihil est. tene aquam.

Sang.
Melius dicis; nil moror cuppedia.

bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega.

quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?

35age si quid agis accipe inquam. non hoc tuo fit sumptu: inpendet publicum.

haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias.

Stich.

Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. †

nolo ego nosprosumo bibere. nulli rei erimus postea;

namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.

Sang.

40Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.

age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias,

suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,

agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur.

Stich.

Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.

Sang.

45Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.

St.

Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:

haec facetiast, amare inter se rivalis duos,

uno cantharo potare, únum scortum ducere.

hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,

50unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;

tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet.

Sang.

Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo.

Stich.

Vin amicam huc evocemus? ea saltabit.

Sang.
Censeo.

Stich.

Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos

55foras egredere, satis mihi pulchra és.

Sang.
At enim pulcherrima.

Stich.

Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.

Sang.

Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum,

amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (85 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: