This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sangarinvs
Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,
sperata erilis patria, te video libens.
sed amica mea et conserva quid agat Stephanium
curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,
5salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret
me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
sed Stichus est hic quidem.
Stichvs
Fecisti, ere, facetias,
quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
pro di immortales, quot ego voluptates fero,
10quot risiones, quot iocos, quot savia,
saltationes, blanditias, prothymias.
Sang.
Stiche.
Stich.
Hem.
Sang.
Quíd fit?
Stich.
Euge, Sangarine lepidissume.
fero convivam Dionysum mihique et tibi.
namque edepol cena cocta est, locus liber datust
15mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,
ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,
ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
Sang.
Quis somniavit aurum?
Stich.
Quid id ad te attinet?
proin tu lavare propera.
Sang.
Lautus sum.
Stich.
Optime,
20sequere ergo hác me íntro.
Sang.
Ego vero sequor.
Stich.
volo eluamus hodie, peregrina omnia
relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.—
Sang.
Sequor, et domum redeunti principium placet.
bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.