previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Gelasimvs

Libros inspexi; tam confido quam potis,

me meum optenturum regem ridiculis meis.

nunc interviso, iamne a portu advenerit,

ut eum ádvenientem meis dictis deleniam.

Epig.

5Hic quidém Gelasimus est parasitus, qui venit.

Gel.

Auspicio hodie óptumo exivi foras:

mustela murem ábstulit praeter pedes;

cum strena óbscaevavit; spectatum hoc mihist.

nam ut illa vitam repperit hodie sibi,

10item me spero facturum: augurium hac facit.

Epignómus hic quidemst qui ástat. ibo atque adloquar.

o Épignome, ut ego nunc te conspicio libens,

ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.

valuistin usque?

Epig.
Sustentatumst sedulo.

Gel.

15Propino tibi salutem plenis faucibus.

Epig.

Bene atque amice dicis. di dent quae velis.

Gel.

Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis.

Epig.

Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.

G.

Promitte.

E.
Certumst.

G.
Sic face inquam.

E.
Certa res.

G.

20Lubente me hercle facies.

E.
Idem ego istuc scio.

quando usus veniet, fiet.

Gel.
Nunc ergo usus est.

Epig.

Non edepol possum.

Gel.
Quid gravare? censeas.

nescio quid vero hábeo in mundo.

Epig.
I modo,

alium convivam quaerito tibi in hunc diem.

Gel.

25Quin tu promittis?

Epig.
Non graver, si possiem.

Gel.

Vnum quidem hercle certo promitto tibi:

libens accipiam certo, si promiseris.

Ep.

Valeas.

Gel.
Certumnest?

Ep.
Certum. cenabo domi.

Gel.

Quando quidem tu ad me non vis promittere

30sedquoniam nil processit hac, ego ivero

apertiore magis via; ita plane loquar:

vin ad te ad cenam veniam?

Epig.
Si possim, velim;

verum hic apud me cenant alieni novem.

Gel.

Hau postulo equidem med in lecto accumbere:

35scis tu me esse unisubselli virum.

Epig.

At ei óratores sunt popli, summi viri;

Ambracia veniunt huc legati publice.

Gel.

Ergo oratores populi, summates viri,

summi accubent, ego infimatis infimus.

Epig.

40Haud aequomst te inter oratores accipi.

Gel.

Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.

Epig.

Cras de reliquiis nos volo. multum vale.—

Gel.

Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.

uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.

45certumst mustelae posthac numquam credere,

nam incertiorem nullam novi bestiam;

quaen eapse deciens in die mutat locum,

ea ego auspicavi ín re capitali mea?

certumst amicos convocare, ut consulam

50qua lege nunc med essurire oporteat.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (42 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: