previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pinacivm

Mercúrius, Iovis qui núntius perhibétur, numquam aequé patri

suo núntium lepidum áttulit quam égo nunc meae erae núntiabo:

ítaque onustum péctus porto laétitia lubéntiaque

néque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.

5amoénitates omnium venerum et venustatum adfero

ripísque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.

própera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis

(nunc tíbi potestas adipiscendist gloriam laudem decus)

eraéque egenti subveni, benefacta maiorum tuom

10quae mísera in exspectatione est Epignomi adventum viri.

proinde út decet, amat vírum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium,

age út placet, curre ut lubet, cave quémquam flocci feceris,

cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam;

si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito.

Gel.

15Quídnam dicam Pínacium

lascívibundum tam lubentem currere?

harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium.

Pin.

Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem

atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas,

20quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar.

ad me adiri et supplicari égomet mi aequom censeo.

an véro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?

tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero,

vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.

25nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror.

sic hoc videtur mihi magis meo cónvenire huic nuntio:

adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam;

secundas fortunas decent superbiae.

sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me?

30nón enim póssum quin revortar, quin loquar, quin edissertem

erámque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum

exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono:

contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios;

símulque ad cursuram meditabor me ad ludos Olympios.

35sed spátium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet.

quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores.

aperíte atque adproperáte, fores facite út pateant, removéte moram;

nimis haéc res sine curá geritur. vide quám dudum hic asto ét pulto.

somnóne operam datis? éxperiar, fores án cubiti ac pedes plús valeant.

40nimis véllem hae fores erum fúgissent, ea caúsa ut haberent malum magnum;

deféssus sum pultándo.

hoc póstremumst. vae vobis.

Gel.

Ibo átque hunc compellábo.

salvós sis.

Pin.
Et tu sálve.

Gel.

45Iam piscator fáctu's?

Pin.

Quam prídem non edísti?

G.

Vnde ís? quid fers? quid féstinas?

P.
Tua quód nil refert, cures.

G.

Quid istíc inest?

P.
Quas tu edés colubras.

G.
Quid tam íracundu's?

Pin.
Si ín te

pudor ádsit, non me appélles.

Gel.

50Possúm scire ex te vérum?

Pin.

Potes: hódie non cenábis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (57 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: