previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Gelasimvs

Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,

nam postquam natus sum, satur numquam fui.

neque quisquam melius referet matri gratiam

quam egó meae matri refero ínvitissimus.

5neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.

nam illa me in alvo menses gestavit decem,

at ego illam in alvo gesto plus annos decem.

atque illa puerum me gestavit parvolum,

quo minus laboris cepisse illam existumo:

10ego non pauxillulam in utero gesto famem,

verum hercle multo maximam et gravissimam;

uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, †

sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.

atque auditavi saepe hoc volgo dicier,

15solere elephantum gravidam perpetuos decem

esse annos; eius ex sémine haec certost fames,

nam iam complures annos utero haeret meo.

nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,

venalis ego sum cum ornamentis omnibus;

20inanimentis explementum quaerito.

Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,

quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. †

propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,

eo quía paupertas fecit ridiculus forem;

25nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.

per annónam caram dixit me natum pater:

propterea, credo, nunc essurio ácrius.

sed generi nostro haec redditast benignitas:

nulli negare soleo, siquis me essúm vocat.

30oratio una interiit hominum pessume,

atque optuma hercle meo animo et scitissuma,

qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face,

promitte vero, ne gravare. est commodum?

volo inquam fieri, non amittam quin eas.”

35nunc reppererunt iam ei verbo vicarium

(nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):

vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.’

ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim,

ni vere perierit, si cenassit domi.

40haec verba subigunt uti mores barbaros

discam atque ut faciam praeconis compendium

itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.

Crocotivm

Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.

quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.

Gel.

45Sed curiosi sunt hic complures mali,

alienas res qui curant studio maximo,

quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:

ei quando quem auctionem facturum sciunt,

adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:

50alienum aes cogat an pararit praedium,

uxorin sit reddenda dos divortio.

eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico

qui multum miseri sint, laborent, nil moror:

dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;

55nam curiosus nemo est quin sit malevolus.

ipse egomet quam ob rem aúctionem praedicem

damna evenerunt maxuma misero mihi,

ita me mancupia miserum adfecerunt male,

potationes plurumae demortuae,

60quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,

quot potiones mulsi, quae autem prandia,

quae inter continuom perdidi triennium.

prae maerore adeo miser atque aegritudine

consenui; paene sum famé emortuos.

Croc.

65Ridiculus aeque nullus est quando esurit.

Gel.

Nunc auctionem facere decretumst mihi:

foras necessumst quidquid habeo vendere.

adeste sultis, praeda erit praesentium.

logos ridiculos vendo. áge licemini.

70qui cena poscit? ecqui poscit prandio?

hercle aestumavi prandio, cena tibi.

ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.

nulli meliores esse parasito sinam.

vel unctiones Graecas sudatorias

75vendo vel alias malacas, crapularias;

cavillátiones, adsentatiunculas

ac perieratiunculas parasiticas;

robiginosam strigilem, ampullam rubidam,

parasitum inanem quo recondas reliquias.

80haec veniisse iám opus est quantum potest,

ut decumam partem Hérculi polluceam.

Croc.

Ecastor auctionem haúd magni preti.

adhaesit homini ad infimum ventrem fames.

adibo ad hominem.

Gel.
Quis haec est quae advorsum it mihi?

85Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium.

Croc.

Gelasime, salve.

Gel.
Non id est nomen mihi.

Croc.

Certo mecastor id fuit nomen tibi.

Gel.

Fuit disertim, verum id usu perdidi:

nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.

C.

90Eu ecastor, risi te hodie multum.

G.
Quando aut quo in loco?

Croc.

Hic quom auctionem praedicabas,

Gel.
Pessuma,

eho an audivisti?

Croc.
Te quidem dignissumam.

G.

Quo nunc is?

C.
Ad te.

G.
Quid venis?

C.
Panegyris

rogare iussit ted ut opere maximo,

95mecum simitu ut ires ad sese domum.

Gel.

Ego illo mehercle vero eo quantum potest.

iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?

Croc.

Illa quidem nullum sacrificavit.

Gel.
Quo modo?

quid igitur me volt?

Croc.
Tritici modios decem

100rogare, opinor te volt.

Gel.
Mene, ut ab sese petam?

Croc.

Immo ut a vobis mutuom nobis dares.

Gel.

Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,

neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;

linguam quoque etiam vendidi datariam.

Croc.
Au,

105nullan tibi lingua est?

Gel.
Quae quidem dicatdabo’;

ventri reliqui eccam aliam quae dicatcedo’.

Croc.

Malum quidem vis

Gel.
Haec eadem dicit tibi.

Croc.

Quid nunc? ituru's an non?

Gel.
Abi sane domum,

iam illo venturum dicito. propera atque abi.—

110demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,

quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,

postquam vir abiit eius. miror quid siet,

nisi ut periclum fiat: visam quid velit.

sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide,

115satin ut facete, aeque atque ex pictura, astitit?

ne iste edepol vinum poculo pauxillulo

saepe exanclavit submerum scitissume.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (82 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: