previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Trachalio

Heus, máne.

Grip.
Quid maneam?

Trach.
Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico.

Grip.

Mitté modo.

Trach.
At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit.

Grip.

Turbída tempestas héri fuit,

nil hábeo, adulescens, píscium, ne mihi esse póstules;

5non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu?

Trach.

Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens.

Grip.

Enícas iam me odio, quísquis es.

Trach.
Non sínam ego abire hinc . mane.

Gr.

Cave sís malo. quid , malum, nám me retrahis?

Tr.
Aúdi.

G.

Non aúdio.

T.
At pol qui aúdies póst.

G.
Quin loquere quíd vis.

Tr.

10Eho máne dum, est óperae pretium quod tíbi ego narraré volo.

Gr.

Elóquere quid id est?

Tr.
Víde num quispíam consequitur própe nos.

Grip.

Écquid est quód mea réferat?

Trach.
Scílicet.

séd boni cónsili écquid in mihi est?

Grip.

Quíd negoti ést, modo díce.

Trach.
Dicám, tace,

15 fidem modo dás mihi te nón fore infídum.

Grip.

fidem tibi, fídus ero, quísquis es.

Trach.
Aúdi.

furtum égo vidi qui fáciebat;

norám dominum, id cui fíebat,

post ád furem egomet dévenio

20feroque condicionem hóc pacto:

ego istúc furtum scio cuí factum est;

nunc míhi si vis dare dímidium,

indícium domino nón faciam.”

is míhi nihil etiam réspondit.

25quid inde aéquom est dari mihi? dímidium

volo ut dícas.

Grip.
Immo hercle étiam amplius,

nam nísi dat, domino dícundum

censeó.

Trach.
Tuo consilió faciam.

nunc ádvorte animum; námque hoc omne

30attinét ad te.

Grip.
Quid fáctumst?

Tr.

Vídulum istum cúiust novi ego hóminem iam pridem.

Gr.
Quid est?

Trach.

Et quo pacto periit.

Grip.
At ego quo pacto inventust scio

et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.

nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:

35ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.

hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.

Trach.

Non ferat si dominus veniat?

Grip.
Dominus huic, ne frustra sis,

nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.

Trach.

Itane vero?

Grip.
Ecquem esse dices in mari piscem meum?

40quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,

nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.

in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.

mare quidem commune certost omnibus.

Trach.
Adsentio:

qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?

45in mari inventust communi.

Grip.
Esne impudenter impudens?

nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.

quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,

nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,

dicant, in mari communi captos.

Trach.
Quid ais, impudens?

50ausu's etiam comparare vidulum cum piscibus?

eadem tandem res videtur?

Grip.
In manu non est mea:

ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.

meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.

Tr.

Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.

Gr.
Philosophe.

Trach.

55Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,

vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?

non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles:

et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.

vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,

60vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.

Gr.

Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem?

Tr.
Scelus,

nullus est.

Grip.
Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;

verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.

Trach.

Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.

Gr.

65Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;

sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri.

Trach.
Scio.

tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:

fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.

Grip.

Quod scelus hodie hoc inveni.

Trach.
Verba facimus, it dies.

70vide sis, cuius arbitratu nos vis facere.

Grip.
Viduli

arbitratu. ... ita enim vero.

Trach.
Stultus es.

Grip.
Salve, Thales.

Trach.

Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,

quoius haec res arbitratu fiat.

Grip.
Quaeso, sanus es?

Trach.

Elleborosus sum.

Grip.
At ego cerritus, hunc non amittam tamen.

Trach.

75Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;

iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,

ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.

Grip.

Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.

vis pugnare?

Trach.
Quid opust? quin tu potius praedam divide.

Grip.

80Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.

abeo ego hinc.

Tr.
At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.

Grip.

Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.

mitte rudentem, sceleste.

Trach.
Mittam: omitte vidulum.

Grip.

Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.

Trach.

85Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur

aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.

Grip.

Quemne ego excepi in mari

Trach.
At ego ínspectavi e litore.

Grip.

Mea opera, labore et rete et horia?

Trach.
Numqui minus,

si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul

90te hunc habere, fur sum quam tu?

Grip.
Nihilo.

Trach.
Mane, mastigia:

quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.

Grip.

Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,

nisi quia hunc meum esse dico.

Trach.
Ét ego item esse aio meum.

Grip.

Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.

Trach.

95Quo pacto?

Grip.
Sine me hinc abire, abi tacitus tuam viam;

nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;

tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.

Trach.

Ecquid condicionis audes ferre?

Grip.
Iam dudum fero:

ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.

Tr.

100Mane, dum refero condicionem.

Gr.
Te, opsecro hercle, aufer modo.

Trach.

Ecquem in his locis novisti?

Grip.
Oportet vicinos meos.

Tr.

Vbi tu hic habitas?

Gr.
Porro illic longe usque in campis ultimis.

Trach.

Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri?

Grip.

Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.

Trach.

105Fiat.

Grip.
Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;

ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:

numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.

ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. íbo ad arbitrum.

Tr.

Quid igitur?

Gr.
Quamquam istuc esse ius meum certo scio,

110fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum.

Trach.
Nunc places.

Grip.

Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,

etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (86 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: