previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Gripvs

Neptúno has agó gratiás meo patróno,

qui sálsis locís incolít pisculéntis,

quom me éx suis locís pulchre ornátum expedívit

templís reducém, plurimá praeda onústum,

5salúte horiaé, quae in marí fluctuóso

piscátu novó me uberí compotívit;

miróque modo atque incrédibili hic piscátus mihi lepide évenit,

neque píscium ullam unciam hodié pondo cepí, nisi hoc quod fero hic ín rete.

nam ut nocte múlta impigréque exurréxi,

10lucrúm praeposívi sopóri et quiéti:

tempéstate saéva experíri expetívi,

paupértatem erí qui et meám servitútem

tolerárem, opera haud fui párcus mea.

nímis homo nihilist quis piger est nímisque id genus odi égo male.

15vigiláre decet hominém qui volt sua témperi conficere ófficia.

non énim illum expectare óportet, dum erus se ád suom suscitet ófficium.

nám qui dormiúnt libenter, síne lucro et cum málo quiescunt.

nám ego nunc mihi, qui ímpiger fui,

répperi ut piger, velim, siem:

20hóc ego in mari quidquid inést répperi.

quidquíd inest, grave quidem inést; aurum hic ego inésse reor;

nec míhi consciust ullús homo.

nunc haéc tibi occasio, Grípe optigit, ut líber sit

nemo éx populo praetér te.

25nunc síc faciam, sic cónsilium est: ad erúm veniam docte atque astute.

pauxíllatim pollícitabor pro cápite argentum, ut sím liber.

iam ubi líber ero, igitúr demum instrúam agrum atque aedis, máncipia,

navíbus magnis mercáturam faciam, ápud reges rex pérhibebor.

post ánimi causa míhi navem faciam átque imitabor Strátonicum,

30oppída circumvectábor.

ubi nóbilitas mea erít clara,

oppídum magnum commúnibo, ei ego úrbi Gripo indám nomen,

moniméntum meae famae ét factis, ibi quí regnum magnum ínstituam.

magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam.

35sed hic réx cum aceto pránsurust et sále, sine bono pulménto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (47 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: