previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Daem.

Vtrum tu, leno, cum malo lubentius

quiescis an sic sine malo, si copiast?

Labr.

Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.

meas quidem te invito et Venere et summo Iove

5de ara capillo iam deripiam.

Daem.
Tange dum.

Labr.

Tangam hercle vero.

Daem.
Agedum ergo, accede huc modo.

Labr.

Iube dúm recedere istos ambo illuc modo.

Daem.

Immo ad te accedent.

Labr.
Non hercle equidem censeo.

Daem.

Quid ages, si accedent propius?

Labr.
Ego recessero.

10verum, senex, si te umquam in urbe offendero,

numquam hercle quisquam me lenonem dixerit,

si te non ludos pessimos dimisero.

Daem.

Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,

si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.

Labr.

15Quam magnum vero?

Daem.
Quantum lenoni sat est.

Labr.

Minacias ego flocci non faciam tuas,

equidem has te invito iam ambas rapiam.

Daem.
Tange dum.

Labr.

Tangam hercle vero.

Daem.
Tanges, at scin quo modo?

i dum, Turbalio, curriculo, adferto domo

20duas clávas.

Labr.
Clavas?

Daem.
Sed probas. propera cito.

ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es.

Labr.

Eheu, scelestus galeam in navi perdidi;

nunc mi opportuna hic esset, salva si foret.

licet saltem istas mi appellare?

Daem.
Non licet.

25ehem, optime edepol eccum clavator ádvenit.

Labr.

Illud quidem edepol tinnimentum est auribus.

Daem.

Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.

age, alter istinc, alter hinc adsistite.

adsistite ambo. sic. audite nunciam:

30si hercle illic illas hodie digito tetigerit

invitas, ni istunc istis invitassitis

usque adeo donec qua domum abeat nesciat,

periistis ambo. si appellabit quempiam,

vos respondetote istinc istarum vicem;

35sin ipse abire hínc volet, quantum potest

extemplo amplectitote crura fustibus.

Labr.

Etiam me abire hinc non sinent?

Daem.
Dixi satis.

et ubi ille servos cúm ero huc advenerit,

qui erum accersivit, itote extemplo domum.

40curate haec sultis magna diligentia.—

Labr.

Heu hercle, ne istic fana mutantur cito:

iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit,

ita duo destituit signa hic cum clavis senex.

non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,

45ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare.

Palaestra.

Lor.
Quid vis?

Labr.
Apage, controversia est,

haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est.

heus, Ampelisca.

Lor. alter
Cave sis infortunio.

Labr.

Vltro te. signa ut homines satis recte monent.

50sed vobis dico, heús vos, num molestiaest,

me adire ad illas propius?

Lor.
Nil nobis quidem.

Labr.

Numquid molestum mihi erit?

Lor.
Nil, si caveris.

Labr.

Quid est quod caveam?

Lor.
Em, a crasso infortunio.

Labr.

Quaeso hercle, abire ut liceat.

Lor.
Abeas, si velis.

Labr.

55Bene hercle factum. habeo vobis gratiam.

non accedam potius.

Lor.
Illic astato ilico.

Labr.

Edepol proveni nequiter multis modis.

certumst hasce hodie usque obsidione vincere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (42 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: