This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Daemones
Miris modis di ludos faciunt hominibus:
mirisque exemplis somnia in somnis danunt
ne dormientis quidem sinunt quiescere.
velut ego hac nocte quae praecessit proxima
5mirum atque inscitum somniavi somnium.
ad hirundininum nidum visa est simia
ascensionem ut faceret admolirier
...
neque eas eripere quibat inde. postibi
10videtur ad me simia adgredirier,
rogare scalas ut darem utendas sibi.
ego ad hoc exemplum simiae respondeo,
...
natas ex Philomela † atque ex Progne esse hirundines.
15ago cum ílla, ne quid noceat meis popularibus.
atque illa ánimo iam fieri ferocior;
videtur ultro mihi malum minitarier.
in ius vocat med. ibi ego nescio quo modo
iratus videor mediam arripere simiam;
20concludo in vincla bestiam nequissimam.
nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium,
numquam hodie quivi ad coniecturam evadere.
sed quid hic in Veneris fano meae viciniae
clamoris oritur? animus miratur meus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.