previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sceparnio

Quís est qui nostris tám proterve fóribus facit iniúriam?

Amp.

Égo sum.

Scep.
Hem, quid hoc boni est? eu edepol specie lepida mulierem.

Amp.

Salve, adulescens.

Scep.
Et tu multum salveto, adulescentula.

Amp.

Ad vos venio.

Scep.
Accipiam hospitio, si mox venies ...

5item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem ...

sed quid ais, meá lepida, hilara?

Amp.
Aha, nimium familiariter

me attrectas.

Scep.
Pro di immortales, Veneris effigia haec quidem est.

ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi,

subvolturiumillud quidem, subaquilum volui dicere.

10vel papillae cuius modi, tum quae indoles in saviost.

Amp.

Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas manum?

Scep.

Non licet saltem sic placide bellam belle tangere?

Amp.

Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo;

nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges.

Scep.

15Quid nunc vis?

Amp.
Sapienti ornatus quid velim indicium facit.

Scep.

Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit.

Amp.

Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis. †

Scep.

At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres.

nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.

20nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest.

Amp.

Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat?

Scep.

Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat?

Amp.

Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia.

Scep.

Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat.

25dabitur tibi aqua, ne nequiquam ames. cedo mi urnam.

Amp.
Cape.

propera, amabo, efferre.

Scep.
Manta, iam hic ero, voluptas mea.—

Amp.

Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu?

ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare.

sed quid ego misera video procul in litore?

30meum erum lenonem Siciliensemque hospitem,

quos periisse ambos misera censebam in mari.

iam illud mali plus nobis vivit quam ratae.

sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec

Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc

35scelestus leno veniat nosque hic opprimat?

confugiam huc, ita res suppetit subit ...

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (39 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: