previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ampelisca

Intellego: hanc quae proxuma est víllam Veneris fano

pulsare iussisti atque aquam rogare.

Trach.
Cuia ad auris

vox mi advolavit?

Amp.
Obsecro, quis hic loquitur? quém ego video?

Tr.

Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur?

Am.
Estne hic

5Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi?

Trach.

East.

Amp.
Is est. Trachalio, salve.

Trach.
Salve, Ampelisca.

quid agis tu?

Amp.
Aétatem haud malam male.

Trach.
Melius ominare.

Amph.

Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari.

sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est?

Trach.
Heia vero,

10quasi non sit intus.

Amp.
Neque pol est neque huc quidem ullus venit.

Tr.

Non venit?

Amp.
Vera praedicas.

Tr.
Non est meum, Ampelisca.

sed quam mox coctum est prandium?

Amp.
Quod prandium, obsecro te?

Trach.

Nempe rém divinam facitis hic.

Amp.
Quid somnias, amabo?

Trach.

Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum

15erúm meum erus vestér.

Amp.
Pol haud miranda facta dicis:

si deos decepit et homines, lenonum more fecit.

Trach.

Non rem divinam facitis hic vos neque erus?

Amp.
Hariolare.

Trach.

Quid tu agis hic igitur?

Amp.
Ex malis multis metuque summo

capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc

20recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.

Trach.

An hic Palaestrast, obsecro, erí mei amica?

Amp.
Certo.

Trach.

Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca.

sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.

Amp.

Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.

Trach.

25Quid navis? quae istaec fabulast?

Amp.
Non audivisti, amabo,

quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit

in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?

ea nunc perierunt omnia.

Trach.
Oh, Neptune lepide, salve,

nec te aleator nullus est sapientior; profecto

30nimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti.

sed nunc ubi est leno Labrax?

Amp.
Periit potando, opinor.

Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit.

Trach.

Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te,

mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis.

35sed tu et Palaestra quomodo salvae estis?

Amp.
Scibis faxo.

de navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus

ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim,

dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum

differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque

40iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem;

vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.

Trach.

Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus

aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis.

Amp.

Vae capiti atque aetati tuae.

Trach.
Tuo, mea Ampelisca.

45scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi;

capillum promittam optimumst occipiamque hariolari.

Amp.

Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis.

Trach.

Quid faceret?

Amp.
amabat, rogas, quid faceret? adservaret

dies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastor

50ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus.

Trach.

Cur tu istuc dicis?

Amp.
Res palam est.

Trach.
Scin tu? etiam qui it lavatum

in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat,

tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust;

fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit.

55sed duce me ad illam ubi est.

Amp.
I sane in Veneris fanum huc intro,

sedentem flentemque opprimes.

Trach.
Vt iam istuc mihi molestumst.

sed quid flet?

Amp.
Ego dicam tibi: hoc sése excruciat animi,

quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat

qui suos parentis noscere possét: eam veretur

60ne perierit.

Trach.
Vbinam ea fuit cistellula?

Amp.
Ibidem in navi.

conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius,

qui suos parentes nosceret.

Trach.
O facinus impudicum,

quam liberam esse oporteat servire postulare.

Amp.

Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum.

65et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.

T.

Credo aliquem immersisse atque eum excepisse.

A.
Id misera maestast,

sibi eorum evenisse inopiam.

Trach.
Iam istoc magis usus factost,

ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;

nam multa praeter spem scio multis bona evenisse.

Amp.

70At ego étiam, qui speraverint spem decepisse multos.

Trach.

Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum.

ego eo intro, nisi quid vis.—

Amp.
Eas. ego quod mihi imperavit

sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo;

nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit.

75neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam,

cui deos atque homines censeam bene facere magis decere.

ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate

timidas egentes uvidas eiectas exanimatas

accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae;

80ut eapse sic succincta aquam calefactat, ut lavemus.

nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit.

heus ecquis in víllast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (83 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: