previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ampelisca

Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam?

ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales.

ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam.

omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi

5quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem.

neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst,

neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio,

neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes;

neque vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam.

Pal.

10Quóianam vox míhi prope hic sonat?

Amp.

Pértimui, quis híc loquitur prope?

Pal.

Spés bona, obsecro, súbventa mihi,

éxime ex hóc miseram metu.

Amp.

Cérto vox múliebris aúris tetigít meas.

Pal.

15Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit.

num Ámpelisca óbsecro est?

Amp.
Tén, Palaestra, aúdio?

Pal.

Quín voco, ut me aúdiat, nómine illám suo?

Ámpelisca.

Amp.
Hém quis est?

Pal.
Ego, Palaestra ...

Amp.

Díc ubi es?

Pal.
Pól ego nunc ín malis plúrimis.

Amp.

20Sócia sum, néc minor párs meast quam tua.

séd videre éxpeto .

Pal.
Mihi es aémula.

Amp.

Cónsequamúr gradu vócem. ubi es?

Pal.
Écce me.

áccede ad me átque adi cóntra.

Amp.
Fit sédulo.

Pal.

Cédo manum.

Amp.
Áccipe.

Pal.
Díc, vivisne? óbsecro.

Amp.

25 facis quidem ut vívere núnc velim,

quóm mihi licet tángere. ut víx mihi

crédo ego hoc, tenere. óbsecro, ampléctere,

spés mea. ut me ómnium iám laborúm levas.

Pal.

Óccupas praéloqui quaé mea orátiost.

30núnc abire hínc decet nós.

Amp.
Quo, amabo, íbimus?

Pal.

Lítus hoc pérsequamúr.

Amp.
Sequor quó lubet.

sícine hic cum úvida véste grassábimur?

Pal.

Hóc quod est, íd necessárium est pérpeti.

séd quid hoc, óbsecro, est?

Am.
Quid?

Pa.
Víden, amabo,

35fanum videsne hóc?

Amp.
Vbi est?

Pal.
Ad déxteram.

Amp.

Videó decorum dís locum vidérier.

Pal.

Haud lónge abesse opórtet homines hínc, ita hic lepidúst locus.

quísquis est deus, véneror ut nos éx hac aerumna éximat,

míseras inopis aérumnosas út aliquo auxilio ádiuvet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (39 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: