previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Palaestra

Nimio hóminum fortunaé minus miseraé memorantur,

... experiundo iis datur acerbum.

... hoc deo cómplacitumst, me hoc órnatu ornatam ín incertas

regiónes timidam eiéctam.

5hancíne ego ad rem natam ésse me miserám memorábo?

hancíne ego partem cápio ob píetatem praecípuam?

nam hóc mi haud labórist, labórem hunc potíri,

si érga paréntem aut deós me impiávi;

sed íd si paráte curávi ut cavérem,

10tum hóc mi indecóre, iníque, inmodéste

datis, ; nam quid habebúnt sibi signi ímpii posthac,

si ad húnc modum est innóxiis honór apud vos?

nam si sciam ín vos fecísse aut paréntis

sceléste, minus me míserer;

15sed eríle scelus me sóllicitat, eiús me impietas mále habet.

ís navem atque ómnia pérdidit ín mari:

haéc bonorum éius sunt réliquiae; étiam quae simul

vécta mecum ín scaphast, éxcidit. égo nunc sola sum.

quaé mihi foret sálva saltém, labor

20lénior ésset hic mi éius opera.

nunc quám spem aut opem aút consilí quid capéssam?

ita híc sola sólis locis compotita sum.

hic sáxa sunt, hic máre sonat,

neque quísquam homo mihi obviám venit.

25 ...

hóc quod indúta sum, summae opes óppido,

néc cibo néc loco técta quo sím scio:

quaé mihist spés, qua me vívere velim?

néc loci gnára sum, néc vidi aut híc fui.

30sáltem aliquém velim quí mihi ex hís locis

aút viam aut sémitam mónstret, ita nunc

hác an illác eam, incérta sum cónsili;

néc prope usquam híc quidem cúltum agrum cónspicor.

álgor, errór, pavor, me ómnia tenent.

35haéc parentés mei haud scítis miseri,

me núnc miseram esse ita utí sum.

líbera ego prognáta fui máxume, nequíquam fui.

nunc quí minus servio, quám si servá forem náta?

neque quícquam umquam illis prófuit qui sibi eduxérunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (27 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: