previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Simo

Vóx viri péssumi me éxciet foras.

séd quid hoc? quó modo? quíd video ego?

Ps.

Cúm corona ébrium Pseúdolum tuom.

Sim.

Líbere hercle hóc quidem. séd vide statum.

5núm mea grátia pértimescít magis?

cógito, saéviter blanditerne ádloquar.

sed me hóc votat vim fácere nunc

quód fero, qua in hoc spés sitast mihi.

Ps.

Vír malus viro óptumo obviam it.

Sim.

10 te ament, Pseúdole. i in malám crucem.

Ps.

Cur égo adflictor?

Sim.
Quid , malum, in os igitúr mi ebrius inrúctas?

Ps.

Mólliter síc tene , cave cadam:

non vídes me ut madide mádeam?

Sim.

Quae ístaec audáciast, sic intérdius

15cúm corolla ébrium incédere?

Ps.
Lubet.

Sim.

Quíd, lubet? pérgin ructáre in os mihi?

Ps.

Suávis ructús mihi est. síc sine, Simo.

Sim.

Credo équidem potesse , scelus,

Mássici móntis ubérrumos quáttuor

20frúctus ebíbere in hora úna.

Ps.
Hiberna áddito.

Sim.

Hau mále mones, sed díc tamen,

únde onustám celocem ágere te praédicem?

Ps.

Cúm tuo fílio pérpotaví modo.

séd, Simo, ut probe táctus Ballio est!

25quaé tibi díxi, ut effécta reddidi!

Sim.

Péssumu's homo.

Ps.
Mulier haec facit.

cúm tuo fílio líbera accubat.

Sim.

Ómnia, ut quícque egisti, órdine scio.

Ps.

Quíd ergo dubitas dáre mi argentum?

Sim.
Iús petis, fateór. tene.

Ps.

30Át negabás daturum ésse te mihi.

onera húnc hominem atque me cónsequere hac.

Sim.
Egone ístum onerém?

Ps.
Onerábis, scio.

Sim.

Quid ego huíc homini faciám? satin ultro et argéntum aufert et me ínridet?

Ps.

Vae víctis.

Sim.
Vorte ergo úmerum.

Ps.

Em.

Sim.
Hóc ego numquam rátus sum

35fore me, út tibi fierem súpplex.

heu heú heu.

Ps.
Desine.

Sim.
Dóleo.

Ps.
Ni doléres tu, ego dolérem.

Sim.

Quid? hoc aúferen, Pseudole mi, aps tuo ero?

Ps.
Lubentíssimo corde atque ánimo.

Sim.

Non aúdes, quaeso, aliquám partem mihi grátiam facere hinc árgenti?

Ps.

Non: dices avidum ésse hominem nam hinc númquam eris nummo dívitior;

40neque mei tergi mísereret, si hoc nón hodie ecfecíssem.

Sim.

Erit úbi te ulciscar, vivo.

Ps.
Quid mínitare? habeo térgum.

Sim.

Age sáne igitur.

Ps.
Redi.

Sim.
Quíd redeam?

Ps.
Redi módo: non eris decéptus.

Sim.

Redeó.

Ps.
Simul mecum i pótatum.

Sim.
Egone éam?

Ps.
Fac quod te iúbeo:

si is, aút dimidium aut plús etiam faxo hínc feres.

Sim.
Eo, duc quo vis.

Ps.

45Quid núnc? numquid íratus és aut mihi aút filió propter hás res, Simó?

Sim.
Nil profécto.

Ps.
I hac.

Bal.

sequor. quín vocas spéctatorés simul?

Ps.

Hércle me isti haú solent

vocáre, neque ergo ego ístos;

vérum si vóltis adplaúdere atque ádprobare

50húnc gregem et fábulam,

in crástinum vos vocábo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (43 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: