previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ballio

Mínus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,

nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.

Ps.

Heus tu, nunc occasio est et tempus.

Sim.
Tecum sentio.

Ps.

Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero.

Sim.

5Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum

angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;

quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.

Bal.

Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?

peregrina facies videtur hominis atque ignobilis.

Sim.

10Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius.

Bal.

Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?

Sim.

Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.

Bal.

Eho, an non príus salutas?

Sim.
Nulla est mihi salus dataria.

B.

Nam pol hinc tantumdem accipies.

Ps.
Iam inde a principio probe.

Sim.

15Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.

Bal.

Egomet me.

Sim.
Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,

nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.

Ps.

Salvos sum, iam philosophatur.

Sim.
Hominem ego hic quaero malum,

legirupam, impurum, peiurum atque impium.

Bal.
Me quaeritat,

20nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.

quid est ei homini nomen?

Sim.
Leno Ballio.

Bal.
Scivin ego?

ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris.

Sim.
Tune es Ballio?

Bal.

Ego enim vero is sum.

Sim.
Vt vestitu's, es perfossor parietum.

Bal.

Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.

Sim.

25Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere.

hanc epistulam accipe a me, hanc tibi iussit dare.

Bal.

Quis is homost qui iussit?

Ps.
Perii, nunc homo in medio lutost;

nomen nescit, haeret haec res.

Bal.
Quem hanc misisse ad me autumas?

Sim.

Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi,

30ut sciam te Ballionem esse ipsum.

Bal.
Cedo mi epistulam.

Sim.

Accipe et cognosce signum.

Bal.
Oh, Polymachaeroplagides

purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides

nomen est.

Sim.
Scio iám me recte tibi dedisse epistulam,

postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.

Bal.

35Quid agit is?

Sim.
Quod homo edepol fortis atque bellator probus.

sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est),

atque accipere argentum actutum mulieremque emittere.

nam necessést hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,

ita erus meus est imperiosus.

Bal.
Novi, notis praedicas.

Sim.

40Propera pellegere épistulam ergo.

Bal.
Id ago, si taceas modo.

milés lenoni Ballioni epistulam

conscriptam mittit Polymachaeroplagides,

imagine obsignatam quae inter nos duo

convenit olim. sumbolust in epistula.

45video, et cognosco signum. sed in epistula

nullam salutem mittere scriptam solet?

Sim.

Ita militaris disciplinast, Ballio:

manu salutem mittunt benevolentibus;

eadém malam rem mittunt malevolentibus.

50sed, ut occepisti, perge opera experirier

quid epistula ista narret.

Bal.
Ausculta modo.

Harpax calator meus est, ad te qui venit—’

tun es is Harpax?

Sim.
Ego sum, atque ipse ἅρπαξ quidem.

Bal.

Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi,

55cum eo simitu mulierem mitti volo.

salutem scriptam dignum est dignis mittere:

te si arbitrarem dignum, misissem tibi.”

Sim.

Quid nunc?

Bal.
Argentum des, abducas mulierem.

Sim.

Vter remoratur?

Bal.
Quin sequere ergo intro.—

Sim.
Sequor.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (50 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: