previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Psevdolvs

Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum,

tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum,

quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum.

sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus?

5dedit vérba mihi hercle, ut opínor:

malus cúm malo stulte cávi.

tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam.

sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese.

ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses.

Simia

10Fuit meum ófficium ut facerém, fateor.

Ps.

Vbi réstiteras?

Sim.
Vbi míhi libitum est.

Ps.

Istúc ... ego sátis scio.

Sim.
Quor érgo quod scis rogas?

Ps.

At hóc volo monére te.

Sim.
Monéndus ne me moneas.

Ps.

Nimis tándem ego aps te contémnor.

Sim.

15Quippe égo te ni contémnam,

stratióticus homo qui clúear?

Ps.

Iam hoc vólo quod occeptúmst agi.

Sim.
Numquíd agere aliud vides?

Ps.

Ámbula ergó cito.

Sim.
Immo ótiosé volo.

Ps.

Haéc ea occásiost: dum ílle dormít, volo

20 prior ut óccupes adire.

Sim.

Quid próperas? placide, time.

ita ílle faxit Iúppiter,

ut ílle palam ibidem ádsiet,

quisquís illest, qui adest a mílite.

25numquam édepol erit illé potior

Harpáx quam ego. habe animúm bonum:

púlchre ego hanc éxplicatám tibi rém dabo.

síc ego illúm dolis átque mendáciis

ín timorém dabo mílitarem ádvenam,

30ípsus sese út neget ésse eum quí siet

méque ut esse aútumet qui ípsus est.

Ps.
Quí potest?

Sim.

Occídis me, cum istúc rogitas.

Ps.
O hóminem lepidum.

Sim.

quoque etiám dolis átque mendáciis,

quí magistér mihi es, ántidibo, út scias.

Ps.

35Iúppiter mihi sérvet.

Sim.
Immó mihi.

séd vide, ornátus hic me satin cóndecet?

Ps.

Optúme habet.

Sim.
Esto.

Ps.

Tantúm tibi boni di immórtales duint quántum tu tibi óptes;

nam si éxoptem, quantúm dignu's tantúm dent, minus nihiló sit.

40néque ego hoc homine quémquam vidi mágis malum et máleficum.

Sim.

Tun íd mihi?

Ps.
Taceo.

sed egó quae tibi bona dábo et faciam, si hanc sóbrie rem accurássis.

Sim.

Potin út taceas? memorem ímmemorem facit quí monet quod memor méminit.

teneo, ómnia in pectore cóndita sunt, meditáti sunt mihi dóli docte.

Ps.

45Probus ést hic homo.

Sim.
Neque hic ést neque ego.

Ps.
At vide titubes.

Sim.
Potin út taceas?

Ps.

Ita di ament

Sim.
Ita nón facient: mera iám mendacia fúndes.

Ps.

Vt ego ób tuam, Simia, pérfidiam te amo et métuo et magni fácio.

Sim.

Ego istúc aliis dare cóndidici: mi optrúdere non potes pálpum.

Ps.

Vt ego áccipiam te hodié lepide, ubi efféceris hoc opus,

Sim.
ha hae.

Ps.

50Lepidó victu, vino, únguentis et intér pocula pulpámentis;

ibidem úna aderit muliér lepida, tibi sávia super savía quae det.

Sim.

Lepide áccipis me.

Ps.
Immo si éfficies, tum fáxo magis id dícas.

Sim.

Nisi effécero, cruciabíliter cárnifex me accipito.

séd propera mihi mónstrare, ubi sit ós lenonis aédium.

Ps.

55Tertium hoc est.

Sim.
St, tace, aedes hiscunt.

Ps.
Credo, animo malest

aedibus.

Sim.
Quid iam?

Ps.
Quia edepol ipsum lenonem evomunt.

Sim.

Illicinest?

Ps.
Illic ést.

Sim.
Mala mercist ...

Ps.
Illuc sis vide,

ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (59 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: