This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
di immortales, conservavit me illic homo adventu suo.
suo viatico redduxit me usque ex errore in viam.
nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius
advenire quam haec allatast mi opportune epistula.
5nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid volo:
hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae,
hic argentum, híc amica amanti erili filio.
atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore:
quo modo quícque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam,
10iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram,
certa deformata habebam; sed profecto hoc sic erit:
centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea,
Fortuna. atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortuna utitur,
ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus.
15bene ubi quoi scimus consilium áccidisse, hominem catum
eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male.
stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari
petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere.
certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit
20in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim.
sed iam satis est philosophatum. nimis diu et longum loquor.
di immortales, aurichalco contra non carum fuit
meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui,
quia lenonis me esse dixi. nunc ego hac epistula
25tris deludam, erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam.
euge, par pari aliud autem quod cupiebam contigit:
venit eccum Calidorus, ducit nescio quem secum simul.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.